CADAVER

CADAVER
CADAVER
a cadendo, Latinis Graecisque, quibus πτῶμα dicitur. Quod videre propinquis aliisque olim nefas, attrectare, piaculum habitum. Vide infra ubi de Funebribus ac Morticinio. Hinc Cadavera hostium sepulturâ arcendi aut canibus laceranda obiciendi, consuetudo, atrox, at vetus est. Ita enim iam Homerus ll. α. v. 4.
------ αὐτοὺς δ᾿ ἑλώρια τεῦχε κύνεςςιν
Οἰωνοῖσί τε πᾶσιν.
---- Ipsos vero praedam obiecit canibus
Volucribusque carmvoris omnibus.
Et Il. ψ. v. 174.
Δώδεκα μὲν Τρώων μεγαθὐμων υἱέας ἐςθλοὺς,
Τοὺς ἅμα σοι πάντας πῦρ ἐςθίει. Ε῞κτορα δ᾿ οὔτι
Δώτω Πριαμίδην πυρὶ δαπτέμεν, ἀλλὰ κύνεςςι.
Duodceim quidem Troianorum magnanimorum filios egregios,
Quos tecum omnes ignis devorat. Hectora vero neutiquam
Dabo Priamidem igni depascendum, sed canibus.
Quamvis Sapientibus idem sepulchrum. Petronius. At enim fluctibus obruto non contingit sepultura, Tamquam intersit perituro, corpus quae ratio consumat, ignis an fluctus, an mora. Quidquid feceris, omnia haec eodem ventura sunt. Ferae tamen corpus lacerabunt. Tamquam melius ignis abripiat. Crudele enim, ultra mortem saevire. At non vetustô solum aevô, sed et recentiori, per varias contumelias id factum saepius. In Historia Sacracen. Georgii Elmacini l. 2. c. 2. filios Ommiae effodit atque combussit Abdalla. Et mox, profectus Rusapham, sepulchrô eruit Hisiamum ---- et centum atque viginti plagis eum cecidit, donec caro eius dispergeretur, quam deinde collectam igne combussit. Historiae Principum apud Romanos, Pontificumque notissimae. Inprimis memorabilis rigor in Phocae Tyranni cadaver, licet sine dubio peiora meriti; exercitus iussu Heraclii Imperat. apud Nicephorum Gregor. qui ludibriis illud innumeris expositum prolixe refert: cuiusmodi exempla in Graeca eius Imperii Historia ubique occurrunt, ut pluribus dicemus infra, in voce Tractio cadaveris, vide etiam Caro humana. Quantô humanius Athenienses, qui hostium cadavera sepulturae neutiquam negârunt. Urde Statius Theb. l. 9. v. 518.
------------ ubi Cecropiae post proelia flammae?
Theseos ignis ubi est?
Ubi vetus Scholiastes, Morem, ait, Atheniensium tangit, qui hostium cadavera non negabant sepulturae, instituente Theseô? Et Romani apud quos damnatorum quoque Cadavera non facile negata fuisse petentibus, nisi in crimine Maiestatis maxime, ut et iis qui relegati aut deportati fuissent in Insulam, ex Rescriptis Augusti, Severi et Antonini Caracallae, docent Ulpianus et Martianus; quod hâc tamen restrictione capit Barthius, ut isti in loco obitus sepeliri quiverint, alidi non, sine Rescripto etc. Imo et quibuslibet petentibus danda censuit Paulus ICtus. Et Diocletianus ac Maximinianus Imperatores ita responderunt, Obnoxios criminum dignô suppliciô affectos sepulturae tradi non vetamus. Vide L. 2. Code. de Relig. Quod legi divinae Hebraeis datae, ut omnis virtutis, ita et humanitatis Magistrae consonum, quae illos ipsos, qui suspensi patibuslo erant (quod maximopere ignominiosum censebatur, vide Numer. c. 25. v. 4. Deuteron. c. 21. v. 23. 2. Sam. c. 21. v. 26.) eôdem die sepeliri iubet, vide plura in hanc rem, apud Hug.>
Grotium de Iure Pacis et Belli l. 2. c. 19. ut et hîc passim, inprimis ubi de Asini Sepultura et in voce Insepulti. De Cadaverum vero cura, hic infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР
Synonyms:
, , , , (for dissection)


Look at other dictionaries:

  • Cadaver — Entwickler Bitmap Brothers Publisher …   Deutsch Wikipedia

  • Cadáver — Saltar a navegación, búsqueda Grabado mostrando los restos de cadáveres momificados, en el valle de Saqqara, Egipto. Un cadáver (del latín cadāver que significa «cuerpo muerto») es el cuerpo de un animal muerto.[1] …   Wikipedia Español

  • cadáver — m. med. Cuerpo, generalmente humano, después de la muerte. Medical Dictionary. 2011. cadáver cuerpo, generalmente del ser humano, desp …   Diccionario médico

  • cadáver — sustantivo masculino 1. Cuerpo sin vida: El forense hizo la autopsia del cadáver. El juez ordenó el levantamiento del cadáver. depósito* de cadáveres. levantamiento* del cadáver …   Diccionario Salamanca de la Lengua Española

  • cadáver — (Del lat. cadāver). m. Cuerpo muerto. caerse alguien cadáver. fr. Méx. Pagar la cuenta. ☛ V. depósito de cadáveres …   Diccionario de la lengua española

  • cadaver — (n.) c.1500, from L. cadaver dead body (of men or animals), probably from a perfective participle of cadere to fall, sink, settle down, decline, perish (see CASE (Cf. case) (1)). Cf. Gk. ptoma dead body, lit. a fall; poetic English the fallen… …   Etymology dictionary

  • Cadaver — Ca*da ver (k[.a]*d[a^] v[ e]r; k[.a]*d[=a] v[ e]r), n. [L., fr cadere to fall.] A dead human body; a corpse. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Cadāver — (lat.), 1) Leiche; bes. 2) ein in der Klinik zur Zergliederung dienender Leichnam; 3) so v.w. Aas; daher Cadaverfliege u. Cadavergräber so v.w. Aasfliege u. Aaskäfer. Cadaverīnus, von Aas sich nährend; daher Musca cadaverina, Dermestes c. u.a.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Cadaver — Cadāver (lat.), s. Leiche …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Cadaver — Cadaver, lat., lebloser thierischer Körper, noch nicht faulend …   Herders Conversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”